SciELO - Scientific Electronic Library Online

 
vol.20 issue2La portee normative des rescripta ad consultationem emissa sous ConstantinThe Romanist before the reforms of family property law of the old Catalan Compilation author indexsubject indexarticles search
Home Pagealphabetic serial listing  

Fundamina

On-line version ISSN 2411-7870

Fundamina (Pretoria) vol.20 n.2 Pretoria  2014

 

Une repetitio de Pierre de Belleperche sur la "loi" Quod Nerva [D. 16,3,32]

 

 

Anne Lefebvre-Teillard

Professeur émérite de l'Université de Paris II

 

 


ABSTRACT

This contribution brings an important manuscript of the School of Orléans to the attention of legal historians. The text transcribed deals with civil liability. It is the repetitio that Pierre de Belleperche (ob. 1308), the last great jurist of this School, gave on the "law" Quod Nerva (D. 16,3,32). It specifically sheds light on the famous repetitio that Bartolus in turn would give on the same "law".


 

Dans l'histoire de la responsabilté civile, l'apport de l'école d'Orléans marque une étape essentielle, saluée par tous ceux qui se sont occupés de ce sujet1. Mais à l'exception de deux lecturae sur le titre De obligationibus quae ex quasi delicto nascuntur des Institutes [Inst. 4,5] publiées, l'une sous le nom de Pierre de Belleperche et l'autre sous le nom de Bartole, lecturae qui ne sont en réalité ni de l'un ni de l'autre, la plupart des textes concernant notre sujet et attribuables à l'école d'Orléans sont restés à l'état de manuscrits2. C'est donc souvent par l'intermédiaire des commentateurs italiens du XlVe siècle, notamment par l'intermédiaire de Cynus et Bartole, que cet apport est plus ou moins connu. Nous nous proposons ici, en l'honneur de notre collègue Laurens Winkel qui a souvent entendu parler de cette école au cours de ses études, de transcrire l'un de ces textes et non des moindres. Conservé dans le manuscrit Vatican BV Borghese 277, f° 66 ra - 67 vb, il s'agit de la repetitio que Pierre de Belleperche3 a donnée sur la "loi" Quod Nerva au titre Depositi vel contra du Digeste4. La "loi" Quod Nerva a joué un grand rôle dans les controverses autour des rapports entre dolus et culpa qui, sous l'impulsion de Jacques de Revigny, ont agité l'école d'Orléans durant la seconde moitié du XIIIe siècle. La repetitio que Pierre de Belleperche donne sur cette "loi" s'en fait largement l'écho, mais elle se fait aussi largement l'écho des idées que Jean de Blanot avait développées sur ce sujet dans un passage de son De actionibus publié en 12565. Elle éclaire singulièrement la célèbre repetitio que Bartole donnera à son tour sur cette même "loi" Quod Nerva6.

Quod Nerva diceret latiorem culpam dolum esse, Proculo displicebat, mihi verissimum videtur. Nam etsi quis non ad eum modum quem hominum natura desiderat, diligens est, nisi tamen ad suum modum curam in deposito praestat, fraude non caret; nec enim salva fide minorem iis quam in suis rebus diligentiam praestabit.

C'est sur le contenu de cette "loi" que Pierre de Belleperche donne la repetitio suivante7:

f° 66 ra: "Quod nerva etc. Lex ista sita est ff depositi et reputatur difficilis quia male probitur.

In lectura huius legis hoc ordine procedam: primo ponam casuum et expediam literalia, secundo signabo contraria et dissoluam, tertio veniam ad materiam huius legis; sic procedit iurisconsultus: primo ponit dictum suum, secundo ex suo dicto infert, queribatur a iurisconsulto nunquid culpa latior dolus esset? Dicit iurisconsultus quod nerva dicebat latiorem culpam dolum esse; hoc proculo displicebat sed mihi verissimum videtur et ideo si depositarius circa rem depositam, non adhibeat diligenciam quam communis modus hominum adhibet, fraude non caret nec salva fide minorem diligenciam poterit in rebus depositis adhibere quam in suis, hoc dicit.

Nota quod lata culpa dolo comparatur ut hic et supra si agri [mensor] falsum modum, l.1 [D. 11,6,1] et infra mandati, l. si fideiussor § 1 [D. 17,1,29,1] et istud est regulare. Fallit primo in dilacione iuramenti in litem propter dolum defertur iuramentum non propter culpam latam ut supra de in litem iurando l.ii et l. videamus § ult et l. in actionibus [D. 12,3,2; 4,4; 5]; secundo fallit in criminalibus ubi de pena criminali inferenda agitur ut infra ad legem corneliam de sicariis l.i et l. in lege [D. 48,8,1 et 7]; fallit infra de penis, l. si quis § qui aborcionis [D. 48,19,38,5], fallit in pena infamie inferenda si propter culpam latam infamie non sit ut inst. de suspectis tutoribus § suspectus [Inst. 1,26,6]. Item quantum ad calumpniam ut supra de his qui notantur infamia, l. liberorum § notatur [D. 3,2,11,4] si nubat infra tempora luctus ignorat iura, est in lata culpa tamen non efficitur. Dico ignorare iura est lata culpa ut C. de novo iure enuciando l.ii § si quis8, tunc ibi non infamatur in lata culpa sic, sed quia lex notatur factum illud, ideo cum non fuerit improbabili ignorancia notatur, sed ubi debet per sententiam iudicis tunc non efficitur infamis propter latam culpam. Dico istud verum est notabile cum hic non probatur sed dicit litera quod lata culpa dolus est.

Nota quod latior culpa dolus est hoc dicitur hic et hoc dicit lex magna negligencia culpa est et magna culpa dolus est ut infra de verborum significatione l. magna [D. 50,16,226] et infra(sic) indebiti [un blanc, D. 12,6?]. Secundo nota quod bona fides abesse presumitur si rebus suis salvis et res depositas amiserit si non habuit se in eum modum sicut in propriis presumitur mala fides; si ergo bona fides presumitur abesse ergo dolus adest, nam remoto uno contrarorium etc ut C. de rescindenda [venditione] l. si dolo [C. 4,44,5] et infra pro socio l.iii § ult. [D. 17,2,3,3]. Opponitur nichil [f° 66 rb] est illud cui est simile, sed lata culpa est similis (est) dolo ergo etc sicut supra si agri [mensor] falsum modum l.1 [D. 11,6,1] et infra ad trebellianum l.i § si quis9 dicit glosa. Respondeo: nichil est illud qui est simile vel comparatur ut dicit azo; lex ista dicit quod est dolus, hoc est dolo comparatur, nam cum dicit quod sit dolus, nam fraude non caret qui res depositas amisit, suis salvis existentibus; secundum istam solutionem oportet facere violentiam litere, immo dicit culpam latiorem id est latam dolum esse compariri (sic = comparari) fraude id est culpa, ideo jo de mon. [Iohannes de monciaco = Jean de Monchy] ista non placet, non est recedendum a verbis legis ut supra delineavi in l. non autem [D. 4,8,28] et ideo ut litera iacet latior culpa est dolus. Respondeo est culpa lata et comparatur dolo ut supra quod metus causa in l.i § si quis [D. 4,2,1]10, est culpa latior et est dolus sic intelligit legem istam. Item probatur quia dicit latiorem culpam dolum esse cuius sententiam dicemus veriorem; qui sententiam glose vellet sustinere potest occurere propter similitudinem illud ut infra de doli exceptione l.ii (sic) § si quis autem [D. 44,4,4,29] tamen secundum quod jo. [Jean de Monchy] dicit non est recedendum a verbis legis et ideo latior culpa est dolus et lata culpa non est dolus sed dolo equiparatur, probatur quia immo dicebat culpam latiorem dolum esse, propterea probatur per legem: magna negligencia culpa est sed magna culpa dolus est, infra de verborum significatione, l. magna [D. 50,16,226] tunc est dolus verus et est dolus presumptus, verus dolus non procedit nisi ex animo, nulla negligencia dolus est nisi ex animo procedat ut inst. de obligationibus ex delicto § placuit [Inst. 4,1,7], est dolus presumptus ut non adiunctatur probatio in contrarium: si depositarius res depositas amisit, suis rebus salvis, ista est latior culpa que est dolus presumptus unde latior id est latissima est culpa et dicit azo C. eodem l. in summa (sic!)11 quod lata culpa est dolus presumptus, azo credebat quod latior [sic = lata] culpa est dolus, non est verum quia prope dolum est ut infra mandati l. si fideiussor in principio [D. 17,1,29]. Opponitur secundo, dicitur hic quod bona fides abesse presumitur si res depositas amisse sint, tuis salvis, contra: primo tuas res debes salvare quam alienas et sic opponitur ar. C. de fructibus l. preses [C. 7,51?]. Respondeo: dici quod bona fides abesse presumitur si res depositas amisisti, hoc est verum ubi utrasque salvare posses, sic intelligitur hic et supra commodati l. si ut certo § quod vero senectute [D. 13,6,5,4], sed ubi non potest utrasque salvare tunc primo suas quam alienas debet salvare ut in lege, contra sum expeditus.

De secundo modo venio ad materiam huius legis et formabo VII vel VIII questiones quia dicit quod culpa latior est dolus, supponit quod plures sunt culpe, non habemus in lege. Doceo sicut infra: culpa est deviatio ab eo quod ius precipit fieri vel venit quando quedam sunt precipiencia, si precipiunt, id est unum, et deviam, in culpa sum; leges sacratissime ab omnibus debent sciri ut permissa sectentur et prohibita declinentur, ergo si deviat in culpa est sicut C. de legibus, l. leges sacratissime [C. 1,14,9]. Dico bene intelligant sed male pronunciant [f° 66 va], dico qui deviat ab eo quod ius precipit, in culpa est; sequitur qui deviat ab eo quod ius voluit, in culpa est. Dico sunt virtutes plures legum, ideo dico sic: culpa in genere est deviacio a legum ordinatione sive precipiat, puniat, vetiat, permittat, sic intelligo C. de legibus, l. leges [C. 1,14,3]. Secundum doctores quot sunt species culpe, in genere doctores dicunt quod tres, est lata culpa, levis et levissima, probatur: lex dicit quod a procuratore omnis culpa exigenda est ut C. mandati, l. a procuratore [C. 4,35,13]. Philosophus dicit in primo libro celi et mundi12 quod signum « omnis » requirit tria appellata, unde non dicitur « omnis » de duobus ideo etc, propterea tutor tenetur pupillo de dolo, lata culpa et levi, ut C. arbitrium tutele, l. quis quid [= quidquid, C. 5,51,7] et C. de negociis gestis, l. tutori [C. 2,18,20], propterea in contractibus dolus venit qui gratia utriusque celebrantur, ut supra si agri falsum modum l.1 § hec actio [= Si mensor falsum modum dixerit, l1 § haec actio D. 11,6,1,1]. Item culpa idem diligentia exactissima id est levissima ut infra de regulis iuris, l. contractus § in hiis [D. 50,17,23]13 Item quod sit culpa levissima ut supra ad legem acquiliam, l. in lege [D. 9,2,44]. Doctores moderni (sic) jo[hannes] de blanasco [dicit] quod doctores male dicunt de culpa lata, levi et levissima; item est culpa latior, et hec per legem istam nerva dicit quod latior culpa dolus est, ideo quatuor sunt: latior id est latissima, et lata et levis et levissima ut hic, probatur quod sit latior de aliis per doctores probantur et differunt: prima species culpe est dolus et ex animo presumpto procedit, sed alie tres non procedunt ex animo, sed ex negligentia sic intelligit l. istam et inst. de obligationibus ex delicto § Placuit [Inst. 4,1,7] et infra de verborum significatione, l. magna [D. 50,16,226].

Que sententia est vera? vel sententia ordinariorum vel sententia jo. de blanasco, vera sit culpa [et] est omne culposum. Nunquid de dolo potest culpari, ergo dolum committere, culpa est et latior culpa est dolus. Item cui convenit diffinitio et diffinitum ita est hec culpa in genere: est deviacio a legis ordinatione, qui dolum committit deviat a legis ordinatione ideo etc. Credo quod quatuor sunt species culpe in genere: latior est hec latissima et est dolus et ex animo procedit vel presumpto; alie tres non procedunt ex animo sicut infra mandati, si fideiussor [D. 17,1,29] et infra de verborum significatione, l. magna [D. 50,16,226]; et aliquis quereret ad quid bonum est, fideiussor fideiussit in hunc modum: intercedo et promitto omne dampnum proveniens ex culpa servientis talis, si iste serviens surripuit librum dolose, petitur a fideiussore, dicit fideiussor quod non tenetur, ut supra si agri falsum modum, l.1 § hec actio [= Si mensor falsum modum dixerit, l.1 § haec actio D. 11,6,1,1], sed dolus non sit culpa tunc fideiussor bonum argumentum habet pro se, sed est dolus lata culpa et ideo videtur quod omnia dampna teneatur res resarare que provenit ratione culpe cuiscumque.

Quid est culpa latior? hoc est quid est dolus? Quidam dicunt latior culpa est si depositum dimittat extra domum et suam rem includit; culpa lata est si alienam rem dimittat in aula, sed suam propriam in camera inducat; culpa levis est si rem depositam in camera dimittat et suam in archa; culpa levissima est si alienam in archa [f° 66 vb] dimittat non tamen in archam firmat sed rem suam in archa ponit et firmat eam, truse sunt, non faciunt nisi ponunt exempla non diffiniunt et ideo Jo [= Jean de Blanot] dicit sic: latior culpa vel dolus est machinatio, calliditas falsa fraudulosa ad aliquem circumveniendum vel decipiendum adhibita que consistit in eo quod aliquis maiorem diligenciam in suis adhibet quam in alienis; quod dolus sit machinatio seu calliditas etc, ista prima verba probantur supra de dolo l.1 [D. 4,3,1]. Que consistit in eo etc, ista verba hic probantur, bene intellexit cum non potest semper proprie loqui, sequitur que consistit in eo quod maiorem diligenciam adhibet in suis quam in alienis, supponit quod dolus non committitur in alienis nisi per comparationem suarum rerum ad alienas immo potest ut supra de servo corrupto, l. dolo §ult. [D. 11,3,3,1] et de prescriptis verbis, l. persuasisti [= Permistiti D. 19,5,16]; quod dolus alio modo potest committi, dico bene intellexit sed dixit que consistit etc; tamen tunc procedit oppositio, sed que consistit: id est consistere potest, sic legem istam intellige ad finem, ar. inst. ad legem acquiliam § hiis autem [= de lege aquilia § his autem, Inst. 4,3,9]. Tu oppones si maiorem diligenciam apponat in sua re quam in aliena, in dolo est; contra: aliquis deposuit librum [apud me, en interligne], hic scribo in libro meo, non in libro deposito ergo in dolo sum: istud non est dicendum ut infra de regulis iuris, l. nemo [D. 50,17,151]. Videtur quid tunc ipse intelligebat bene si maiorem diligentiam adhibeat in suis quam in depositis, hoc est verum si maiorem diligentiam apponat circa ea que veniunt de natura contractus; de natura contractus non venit quod scribam in libro deposito ut supra eodem l.1 [D. 16,3,1] et ideo latior culpa que dolus est, est machinatio etc ut supra.

Quid est lata culpa? Ipse dicit sic: lata culpa est magna negligencia ex fatuitate procedens que consistit ex eo quod aliquis minorem adhibet diligenciam in re deposita secundum communem modum hominum probatur quod est magna negligencia, quia negligencia dissoluta est culpa lata, hoc dicit lex ista in medio. Item late culpe [finis] est ignorare quod omnes sciunt, tamen iustissima ignorancia sum ideo, etc ut C. de tabulariis, l. generali [C. 10,71,3] propterea preconisatur quod nullus arma deferat, sum in perigratione iustam causam ignorancie habeo, ut infra de decretis ab ordine faciendis, l. ult. [D. 50,9,6], ergo non est bona. Intelligo quod ipse dicit sic: quod est culpa lata quam communis natura hominum desiderat, hoc est verum si sit talis qui communem intelligenciam hominum hoc scire potuit; scolaris qui studet non potest scire vel qui est in perigratione que preconisantur in civitate ista, ideo etc. Contra: aliquis se medicum faciebat cum nichil scivit, curare debuit infirmum, ignoravit cuius modi medicinam deberet dare, interfecit infirmum, videtur quod non sit in lata culpa cum communis natura hominum hoc nesciat; dico communis natura hominum eiusdem conditionis unde si se faciat medicum et ignorat quod communis natura hominum scit, in culpa lata est si ignorat illud quod illi de arte sua sciunt. Nam dicit se peritum in arte illa ut infra de regulis iuris, l. imperitia [D. 50,17, 132] et infra locato conducto, l. si quis domum § si vitulos [D. 19,2,9,5]. Dico tunc est lata culpa negligencia magna ex fatuitate procedens que [f° 67 ra] constitit in eo quod minorem diligenciam adhibet quam natura illorum requirit qui sunt eiusdem conditionnis et professionis nisi iustam ignoranciam habunt.

Quid est culpa levis? Jo de blanasco dicit quod est negligencia ex minorata diligencia procedens, que consistit in eo quod aliquis nunc non adhibet eandem diligenciam quam in initio adhibuit, socius socio tenetur de culpa et [in] levi culpa est si non adhibeat eandem diligenciam quam adhibuit in initio sic inst. de societate § ult [Inst. 3,25,9]. Hic non potest salvari si culpam sic committit si minorem diligenciam adhibeat modo quam ante, [sed] in XX annis iuvenis non potest ita diligens esse sicut homo senex, item decrepitus non potest ita diligens esse ideo decrepiti excusantur ut C. Qui etate se excusant, l. una [C. 10,50,1] ideo etc. ut ar. supra de conditione indebiti, l. si non sortem § si libertus [D. 12,6,26, 12] et authentica de fide instrumentorum § 1 coll VI [Nov. 73, ch. 1], debuit dicere sicut dixit bene in lata culpa ut supra visum est. Sed culpa levis est negligencia non magna ex fatuitate procedens que consistit in eo quod aliquis minorem diligenciam adhibet quam secundum communem naturam hominum dilgentiorum adhibere debuit.

Quid est culpa levissima? Levissima culpa est, dicit ipse sic, quod est defectus diligencie que reperitur in diligentissimo homine, commodotarius de culpa levissima tenetur ut supra commodati, l. si ut certo § nunc viddendum [D. 13,6,5,2] et tenetur si diligentissimus custodiverit ut inst. de obligationibus ex delicto § ac is [= sed is, Inst. 4,1, 19(17)] propterea in rebus commodatis diligenciam debet prestare quam diligentissimus prestaret et diligentissimus in suplativo gradu dicitur et ideo levissimam culpam committit; iste non est bene dictum, iura non astringunt commoditarium quod cautam diligenciam prestat quantam diligentissimus, hoc est impossibile ut infra de regulis iuris, l. impossibilium [D. 50,17,185] et ideo credo quod sufficit si committat illud quod unus de diligentioribus non committet et ideo dico quod est media diligentia ex fatuitate procedens que in eo constitit quod minorem diligenciam adhibet quam adhibet ille qui est diligentissimus, ar. supra, commodati, l. in rebus, in principio [D. 13,6,18]. Casus fortuitus non est culpa ut que non potest previderi, ut infra pro socio, l. cum duobus § dampna [D. 17,2,52,3] et infra de administratione rerum ad civitates pertinentium, l.II § si eo [D. 50,8,2,7] non continetur sub culpa.

Quomodo cognoscam culpam levem vel levissimam? Dico omnis culpa colligitur ex defectu negligencie (sic = diligencie) per legem [qui] diligentissimus est omnia culpa caret, ergo ubi est omnem diligenciam, ponere non est culpa ut infra locati et conducti, l. si merces § qui colonum [= qui columnam, D. 19,2,25,7]. Latior culpa est qui ex animo procedit et colligitur suis salvis existentibus, res depositas amisit ut hic et supra commodati, l. in rebus § qui vero senectute [D. 13,6,18,]. Lata culpa est si ignoret illud quod homines eiusdem professionis sciunt tunc est in lata culpa quia lata culpa consistit in eo quod minorem diligenciam adhibet quam communis natura hominum ut ibi et si quis etc. Si autem velis scire utrum quis in levi culpa sit, numquid [f° 67 rb] amota sit diligencia illa quam consueverunt diligenciores adhibere in illa regione, tunc culpa levis sequitur, sed quando culpa levissima reputatur in esse et potest circumscribi diligencia illa quam diligentissimi adhibent, tunc in culpa levissima est ut lex allegata in rebus [D. 18,6,18] et allegato § ac is [= sed is Inst. 4,1, 19(17)] et que sit communis diligencia in partibus istis: [diligentes] bis in anno vineas suas colunt, diligentiores colunt vineas ter in anno, diligentissimi quatuor. Aliquis qui tenet vineam meam non fodit eam bis, latam culpam committit; aliquis non fodit eam ter, tunc levem culpam committit; aliquis non fodit quater, iste est in levissima culpa. Quandoque aliquis ignorat illud quod est medium inter scienciam diligentorum si magis propre sit scienciam diligentium, tunc lata culpa est, si autem magis propre sit scienciam diligenciorum, tunc levis culpa est, ut infra de doli exceptione, [l.] apud celsum § si quis autem [D. 44,4,4,29]

Quarto restat querere: dicit lex ista si depositarius rebus suis salvis existentibus, res depositas amisit, fraude non caret. Pono: depositarius tenetur de dolo et lata culpa? Videtur quod non tenetur nisi de dolo et culpa latiori. Dicunt moderni sed (= sic) quod de lata culpa teneatur non probatur per legem, non bene dicunt de dolo tenetur qui est latior culpa, item tenetur de lata culpa que non est dolus ut C. eodem l.1 [C. 4,34,1]; pono: depono penes te rem meam, tu diligens es, est quod in partibus istis non est ita diligens, non adhibes tantam diligenciam in rebus depositis quantam in tuis, sed tantam quantam homines communiter adhibent, amissa est res, numquid teneris? videtur quod non tenetur de lata culpa etc et lata culpa est ignorare quod diligentes facerent ergo etc; videtur contra: bona fides abesse presumitur si suis salvis etc, ita est in preposito ergo etc ar. huius legis ad finem, glosa dicit quod tenetur si non adhibuit illam diligenciam quam circa suos adhibuit, ille jo de blanasco dicit contra, tenetur propter diligenciam suam si negligens esset, tenetur nisi secundum communem diligenciam, sic serviens inchoris conditionis est fatuus quam peritus, hoc est contra iura et ideo non tenetur ar. supra de noxalibus, l. non solum [D. 9,4,13], et infra quod vi aut clam, l. servius [D. 43,24,4]. Dicunt scripta14 nos mediabimus aut potuit tantam diligenciam circa res depositas faciliter adhibere sine incommodo suo, tunc si non fecit in lata culpa est; nam debet facere illud quod sine incommodo suo potest facere, ergo alias est in culpa ut infra de aqua (sic) pluvie arcende, l.II § item varus [D. 39,3,2,5] aut non potuit istam adhibere sine incommodo et tunc non debet, sed sufficit adhibere quantam homines communiter in illa regione adhibent sic supra de noxalibus, l. non solum [D. 9,4,13] et quod vi aut clam, [l.] servius [D. 43,24,4].

Dico: glosa verum dicit ut evangelium(?): qui non custodit res depositas sicut suas in latior culpa est et latior culpa dolus est ideo teneretur ut hic ad finem; respondeo nec non tenetur [fo 67 vo] prestare nisi illam quam communiter diligentes adhibent in illis partibus, scire debeas iura non potuerunt taxare custodiam quam circa res suas posset possidere et ideo lex taxavit secundum quod magis eque potuit et dicit ille diligentem custodiam adhibet quam communiter adhibent in partibus istis, ille diligenciorem adhibet quam adhiberent diligenciores, diligentissimam adhibent quam diligentissimi, tamen si certum sit quod maiorem diligenciam posset adhiberi sicut diligentissimum, nisi adhibeat in dolo est. Aliquis mihi X promisit Rome, statim cum ibi venit solvit quando veniet licet nescit, quidam cito currunt, quidam lante; si in VII diebus possent homines illius conditionis venire, post VII dies tenetur. Pono: ipse venit ibi in tribus diebus, licet homines illius conditionis non possent ibi ire nisi in VII diebus, cum [correction en marge: tamen] statim cum ibi venit, prestabit ut infra de verborum significatione (sic) obligationibus, l. continuus § cum ita [D. 45,1,137,2]. Pono: depositarius qui orto incendio salvavit res suas proprias cum non potuit utrasque salvare, nunquid tenetur deponenti? Videtur quod sicut reputatur in dolo qui suis salvis etc. propterea tutor non est ferendus qui suas pecunias fenenuit et non pecunias pupilli ergo etc, ut infra de administratione tutorum, l. tutor secundum dignitatem, § non est [D. 26,7,13,1]. Doctores et bene dicunt aut res depositarii erant preciosores, tunc bene fecit, hoc faceret diligentissimus in rebus suis propriis, ar huius legis et infra de solutionibus, l.1 [D. 46,3,1] aut res ille proprie minus preciosiores erant quam res deposite, tunc tenetur de dolo ar. supra commodati, l. si ut certo § qui vero senectute [D. 13,6,5,4] aut res depositarii equaliter preciose sunt , tunc si suas salvavit non potest sibi imputari, oportet secundum ordinem caritatis prius illum iuvabit quam alium ar. C. de servitutibus, l. preses [C. 3,34,6]. Pono: aliquis habuit penes se res depositas duorum, cum incendium vidit utriusque res non potuit salvare alterius res salvavit, nunquid alterii tenetur actione depositi? Videtur quod sic, si non omnes salvet aliam partem unius et partem alterius ar. huius legis ideo tenetur. Breviter distinguo ut prius: aut res quas salvavit preciosiores sunt, tunc non tenetur ut infra de solutionibus, l.1 [D. 46,3,1] aut res quas omisit erant preciosiores et tunc non fecit tanquam bonus prestari, ideo illi tenetur cuius res sunt combuste ut supra commodati, l. in rebus [D. 13,6,18], aut eque preciose sunt et tunc ad hunc non tenetur actione depositi ei cuius res amisit. Iura dicunt: quociens duo in equalitate sunt coniuncti, utrique non potest auxilium impertiri, tunc locus est gratificationi si duo domini servum habent et servus non potest utrumque iuvare, tunc alterum potest iuvare ergo etc, ut infra ad sillanium, l. si quis in gravi § si cum omnes [D. 29,5,3,4] et supra de religiosis et sumptibus funerum, l. ult. [D. 11,7,46]. Pono numquid deponens cuius res amisse sunt, regressum habet in eum [qui] res salve sunt? Videtur quod sicut lex dicit si mercatores [f° 67 vb] piererunt merces in mari ut alie salve sunt, nunquid contribuere tenentur alii quorum merces salve sunt, lex dicit quod sic ergo etc., ut supra ad legem rodhia(ro ajouté en interligne) de iactu, l.II, § i et ii [D. 14,2,2,1 et 2] licet ista habet equitatem, tamen istam reputo equitatem in artinianam et lex dicit erubescimus quando sine lege loquimur ut aut. de triente et semisse § si consideramus [Nov. 18, ch. 5], nec est utra lex extendere ut infra soluto matrimonio, l. si vero, § de viro [D. 24,3,64,9], ratio est propter hoc: res alterius non salvate sunt magis, ideo etc, sed in lege contra, navis naufragium timebat, ibi evitat periculum propter hoc ideo non est inconveniens (in ajouté en interligne) si teneatur contribuere sic, supra ad legem rhodia de jactu, l.II § i et ii [D. 14,2,2,1 et 2], non est plus".

 

 

1 Tel était notamment le cas de M. Talamanca dans son article Colpa civile, in Enciclopedia del diritto, t. VII, p. 526-27. Sur l'histoire de la responsabilité civile, cf. l'ouvrage fondamental d'O. Descamps, Les origines de la responsabilité pour faute personnelle dans le code civil de 1804, Paris 2005.
2 Pour respecter les strictes limites qui ont été fixées, nous renvoyons sur ces différents points à notre étude et à la bibliographie qu'elle contient, Materia de dolo et culpa. Une offensive menée par Jacques de Revigny contre la Glose, RHD 2013, p. 371-397. Nous y avons publié plusieurs textes de Jacques de Revigny ou de ses élèves relatifs à la question qui est reprise ici par Pierre de Belleperche.
3 Elève principalement de Robert d'Harcourt, lui-même élève de Jacques de Revigny, Pierre de Belleperche a enseigné à Orléans entre 1277 et 1296. Sur lui, cf. l'étude de K. Bezemeer, Pierre de Belleperche. Portrait of a Legal Puritan, Franfurt am main 2005. Tous les traits caractéristiques de la personnalité intellectuelle de Pierre de Belleperche décrits par l'auteur p. 44 et s. se retrouvent dans cette repetitio.
4 Cette repetitio avait été répertoriée par E.M. Meijers, Etudes d'histoire du droit, publiées par les soins de R. Feenstra et H.F.W.D. Fischer, Leiden 1959, v. 3, p. 123. Elle n'a pas son pendant dans un autre manuscrit. Ce manuscrit BV Borghese 277 est une copie de copie probablement de la deuxième moitié du XIVe siècle. Il est assez fautif par endroits, en ce qui concerne en particulier les références aux textes du Corpus. Nous en transcrivons le texte en partant du microfilm conservé à l'Institut de recherche et d'histoire des textes à Paris et tel qu'il se présente dans le manuscrit avec quelques corrections entre crochets et parfois quelques hésitations signalées par (?) et une ponctuation qui n'y figure évidemment pas.
5 C'est pourquoi nous en publions le texte en annexe d'après le meilleur des trois manuscrits que nous avons consultés. Le traité de Jean de Blanot (ob. peu après 1281) a été édité en 1539 mais cette édition est plus difficile à trouver en France que les manuscrits restants; sur Jean de Blanot, cf. P. Arabeyre, Blanot (de Blanasco) Jean de, dans Dictionnaire historique des juristes français, P. Arabeyre, J.L. Halpérin et J. Krynen dir., Paris 2007, p. 88-89.         [ Links ]
6 En partant de l'édition de Venise 1570, U. Agnati en a transcrit et traduit en italien le texte dans son étude Il commento di Bartolo di Sassoferato alla "lex" Quod Nerva (D. 16,3,32). Introduzione, testi e annotazione, Torino 2004. Tout en reconnaissant dans son introduction l'influence des moderni sur Bartole, l'auteur ne cite guère leurs œuvres dans les abondantes notes dont il accompagne le texte.
7 Le style du texte (avec par exemple ses nombreux etc) pourra surprendre ceux qui ne sont pas familiers de ce genre d'exercice universitaire qu'est la repetitio. Sur la structure des répétitions, cf. K. Bezemeer, Les répétitions de Jacques de Revigny. Recherches sur la repetitio comme forme d'enseignement juridique et comme genre littéraire, suivies d'un inventaire de textes, Leiden 1987, p. 61 et s.
8 Curieuse référence que même avec le secours des différents volumes des indices de la collection lus Romanum Medi Aevi, il ne m'a pas été possible d'identifier. L'affirmation selon laquelle ignorer le droit est une faute lourde est courante; elle figure à plusieurs reprises dans la Glose d'Accurse, notamment sur les mots non iuris dans la "loi" Liberorum au titre De his qui notantur infamia [D. 3,2,11,4], référence qui conviendrait tout à fait au propos de Belleperche.
9 Là encore, la référence est douteuse. Sur ce titre Ad Trebellanium c'est la "loi" Mulier qui est généralement citée [D. 36, 23(22)] en son § 3 sed etenim.
10 Il n'y a pas de § si quis dans la loi 1 et les § si quis que l'on trouve dans les textes appartenant à ce titre ne parlent pas de culpa lata.
11 Cette mauvaise référence à la Summa d'Azon sur le titre Depositi est une faute que l'on retrouve dans plusieurs textes antérieurs de l'école sur notre sujet, cf. notre étude citée supra note 2.
12 Il s'agit du traité De celo et mundi d'Aristote dont la traduction en latin existe dès les débuts du XlIIe siècle. On trouve la même idée exprimée dans les textes antérieurs de l'Ecole, mais sans cette précision.
13 A la 6e ligne dans l'édition de Kriiger qui n'isole pas le §.
14 Chez Pierre de Belleperche, le mot "Scripta" designe les écrits de Jacques de Revigny, cf. K. Bezemer, op. cit. p. 23.

 

 

Annexe

Fragment du traité de Jean de Blanot sur le titre De actionibus des Institutes:

ms BN latin 15411, f° 79 ra: Incipit libellus compositus per Iohanem de Blanasco burgundionem mastigonensis dyocesis super titulo Institutionum de actionibus ...

f° 80 ra [rubrica] De culpis et dolo qualiter diffiniantur:

Et specialiter in positionibus faciendis de culpis agitur cum in quibusdam actionibus veniant dolus et lata culpa tantum, in quibusdam dolus, lata culpa et levis solum, in quibusdam etiam levissimam ut ff commodati, l. si ut certo § nunc videndum [D. 13,6,5,2], ideo ad uberiorem doctrinam ut facilius possumus facere positiones, de culpis et dolo videndum est diffinitive.

Et scias quod dolus [est] fallax calliditas ad circumveniendum fallandum alterum adhibita quod in eo consistit quod in rebus suis et alienis fallaci animo non similiter conversatur; primum probatur ff de dolo l.1 § 1 [D. 4,3,1,1]. Secundum probatur ff depositi l. quod nerva [D. 16,3,32], ff commodati, l. si ut certo § quod vero senectute [D. 13,6,5,4] et ff de administratione tutorum, l. tutor secundum § 1 [D. 26,7,13,1].

Lata culpa est quedam negligentia ex fatuitate procedens quod cum similiter in suis rebus et [in] alienis conversatur et per hoc differt a dolo, in eo tamen consistit quod non ad eum modum [con]versatur quam hominum communitas exigit. Primum probatur ff de verborum significatione, l. late [D. 50,16,223]; secundum probatur ff depositi l. quod nerva [D. 16,3,32]. Lata vero culpa dolo comparatur ut ff si mensor falsum modum dixerit l.1 § hec actio [D. 11,6,1,1] et hoc dicitur non quod unum sit alterum sed [quia] regulariter ubicumque quis tenetur de dolo potest teneri de lata culpa si interveniat. Fallit istud in tribus casibus: primum(sic) in lege cornelia de sicariis ut ff ad legem corneliam de sicariis, l. lege [D. 48,8,7]; secundo fallit in infamia irroganda ubi non comparatur dolo quia propter latam culpam non sit quis infamis ubi lata culpa esset in iuris ignorantia ut supra de suspectis tutoribus § suspectus [Inst. 1,26,6] et ff de hiis qui notantur infamia l. liberorum § notatur [D. 3,2,11,4]; tercio fallit in delatione iuramenti in litem quia propter dolum solum et non propter latam culpam iuratur in litem ut ff de in litem iurando, l. in actionibus [D. 12,3,5]. Item fallit in actione familie herciscundae in qua aliquando non tenetur coheredis nisi de dolo et non de lata culpa ut notatur infra eodem § quedam sunt actionibus familie herciscundae [I.J. 4,5,28].

Levis culpa est quedam negligentia ex minorata diligencia procedens quod cum similiter versatur quis in rebus suis et in rebus alienis et sic differt a dolo et ad eum modum quam hominum natura communiter exigit et per hoc differt a lata culpa, in eo tamen est quod modo in presenti non est ita diligens sicut et in preterito erat scilicet tempore celebrati contractus respicit enim tempore retro ut supra de societate § ult. [I.J. 3,25,9]. Levissima culpa est deficere a sapientia que in hominum natura valeat reperiri quod cum similiter versetur quis in rebus suis et alienis et sic differt a dolo et ad eum modum quam hominum natura exigit et sic differt [a] lata culpa et adeo diligens est hodie secundum fuit retro et per hoc differt a levi culpa, in eo tamen consistit quod per defectum summe sapientie male se habuit, ut supra quibus modis re contrahitur obligatio § at is qui simili modo alius etc [I.J. 3,14, in § 2]. Sed quid si alius potuisset diligentius rem custoduisse ratione artificii, forte quidam medicus ita diligenter custoduisset servum commodatum quod non periisset tenebitur ne commodotarius? videtur quod sic quia videtur in levissima culpa eo qui alius diligentior potuit reperiri, ad quod die quod non tenetur propter hoc nisi aliter esset in culpa, quia illud quod dicitur si alius diligentior potuit reperiri sic intelligitur scilicet ratione sapientie humane per artificium non acquisite preterquam enim suscepit rem nec tanquam artifex suscepit rem sapientia vel diligencia per artificium acquisitam non tenetur prestare, ar. sumpto a contrario sensu legis ff locati, l. si quis demum § si quis[vitulos] [D. 19,2,9,5]. Casus est fatalis rei interemptio cui nullo consilio hominum resisti potest ut ff de administratione rerum ad civitates pertinentium, l.II § si eo tempore [D. 50,8,2,7] nisi visis istis preambulis loco prefatoris cuisdam ad litteram accedimus de actio nihil est quam vis.

Creative Commons License All the contents of this journal, except where otherwise noted, is licensed under a Creative Commons Attribution License